Curia Regis Rolls 68

Curia Regis Rolls 68    Vol VI   1210-1212   (m2)

Michaelmas 12 John

p56  

Ebor- Walterus Aleman  Ricardus de Tange  Evrardus de Karlton  Radulfus de Bramhop  Walterus de Stockeld  Ricardus de Brertun  Patricius de Berewich Ricardus de Radeclive  Ricardus Dagun  Hugo filius Ipoliti  Willelmus de Stodley, juratores inter Robertum filium Walteri petentem et Robertum de Humaz, quem Eustachius de Vescy et Ema uxor ejus vocaverunt ad warrantum, sunt in misericordia: et vicecomes habeat corpora eorum, quia assisa ponitur in respectum usque in octabis sancti Hilarii si rex prius in partibus illas non veniat. Idem dies datus est Hugoni de Caltun Rannulfo de Otterburn  Arnaldo de Caregrave  Rogero filio Ricardus de Kikele  Roberto de Windlestrop Fulconi de Rufford  Nigelas Pincerna Roberto de Linton Matheo de Bram  Henricus filius Johannis. Idem dies datus est Willelmo Divelgeby attornato Rannulfo de Luvetorp de eodem’.

Curia Regis Rolls  Vol VI  1210-1212

Trinity Term, 14 John 1212

p337   Ebor’

Assisa venit recognitura si Alexander de Dorset’, Alexander de Spineto, Willelmo Dussil injuste et sine judcio de disseisiverunt Thomae filium Nigelli et Ceciliam uxorem ejus de libero tenemento suo in Northditton infra assisam et Alexander de Dorset’ venit et dicit quod ipse de nullo tenemento eos disseisivit, nec aliquid clamat in tenemento illo, set dicit quod domino Eularia Trussebut, que habet terciam partem bosci ville illius ei dedit molerium ad redificacionem ecclesie see, que combusta fuit; et ipse maremium illiud abstraxit, set nullo alio modo eos disseisivit. Dicut eciam Alexander de Spineto quod in brevi eorum continentur quod ipso deberent esse disseissito de tenemento suo libero, et non clamat nec clamore possunt in bosco illo nisi communum, et petit hoc sibi allocari.
Consideratum est quod, sicut in brevi eorum fuit mencio de libero tenemento et non habent ibi nisi communam, querentur sunt in misericordia pro falso clamio, Plegii Thome de misericordia: Willelmus filius Thome, Robertus Camerius de Linton’
Misericordia  Thome j.marca’.